Prefácia
16.03.2009 22:12:09
Tradícia je to, čo posiluje. Novoty sú zdrojom budúcich skalmaní
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non is uníus singularitáte persónae, sed in uníus Trinitáte substantiae. Quod enim te tua glória revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia disretiónis sentímus.Ut in confessióne verae sempiternáeque Deitátis, et in persónis, et in esséntia unitas, et maiestáte adorétur aequálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim qouque ac Séraphim: qui non cessant clamáre codíte, una voce dicéntes. Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminum Deum Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nomine Domini. Hosánna in excélsis.
Komentáre